PULVIS

PULVIS
PULVIS
oleum et sudor, Athletis derasa, simulque mixta, in usum Medicum olim adservabantur et ab Atticis κονίσαλος, ab aliis vero πάτος, pulvis is vocabatur. Illi enim, qui sese loturi vel exercitaturi in Gymnasium veniebant, maiori ex parte spoliabantur in Apodyterio: postea, qui vel luctam vel pancratium inituri erant, Alipterium ingredientes ungebantur, atque sic uncti in quintam Gymnasii partem, Conisterium dictam se conferebant, ut ibi pulvere conspergerentur: quô factô, in exercitationes diversas diversi prodibant. Conspersêre autem se hôc Pulvere luctatores, ut fortiora corpora redderent, secundum Lucan. qui de Hercule et Antaeo loquens, l. 4. v. 616. ait:
Auxilium membris calidas infudit arenas.
Vel, ne eleô manus laberentur, sed facilius Athletae sese comprehendere valerent, neve sudore diffluerent, aut venti aperta ingrederentur corpora. Qua de causa a Martiale, l. 7. Epigr. 5. ἁφὴ vocatus est (flavescit haphe) Unde si qui adversarios perunctos et sine pulvere certantes vincebant, maiori gloriâ habebantur digni, qualis fuit apud Plin. l. 35. c. 11. Dioxippus, et apud Pausaniam, Eliac. l. 6. Dioreus, Α᾿κονιτὶ nomen promeritus. Horatius, l. 1. Ep. 1. ad Maecen. v. 49.
Quis circum pagos et circum compita pugnax
Magna coronari contemnat Olympia; cui spes,
Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmae?
Asservabatur vero is Pulvis in loco memorato, quem Κόνιςτραν vocavit Pollux, advehebaturque ex variis regionibus in hunc usum: Sed duo inprimis palmam meruêre, Puteolanus et Aegyptius. De quorum illo Sidonius Apollinaris,
Namque Dicarcheae translatus Pulvis arenae.
Itsum Romam hâc fini advehi fuisse solitum, refert Sueton. in Nerone, c. 45. quemadmodum et Patrobium Plinius, l. 35. c. 13. ubi Libertum Neronis tradit ex Nilo arenam tenuissimam non multum a Puteolano pulvere distantem, ad debellanda corpora, Palaestrae ftudiis advexisse eandemque a Leonato, Cratero, et meleagro Alexandri M. Ducibus, cum reliquis militaribus commerciis portatam. Cui forsan haud absimilis illa fuit, de qua Ovidius, Acheloi pugnam describens, sic loquitur, l. 9. Met. v. 36.
Inque vicem fulvae iactu flavescit arenae.
Nam et Martialis loc. cit. Philaenim irridens, quod Palaestritarum exercitationes iniret, dixit ipsam hâc arenâ flavescere, quam haphen ab illo vocari supra dictum: quoniam contrectationibus exercitatorum inserviebat. Α῾φὴν namque tactum nemo denotare ignorat, Seneca, Ep. 57. a ceromate nos Haphe excepit: Postquam vero sese Athletae, quantum libuerat, exser cuissent, ad unctuarium seu Elaeothesium, quartam Gymnasii partem, Α᾿λιπτήριον Polluci dictam, reversi, ibi a Mediastinis et Reunctoribus, strigilibus ferreis detergebantur; in qua detersione oleum, Pulvis et sudor, ut dictum, simu mixta, in Medicum adservabantur usum, ut videre est, apud Dioscoridem, l. 1. c. 3. Plin. l. 14. c. 8. Galenum de simpl. Medicam. etc. Vide plura hac de re, apud Hieron. Mercurialem, de Arte Gymn. l. 1. c. 8. et supra. At pulveris pedum excussio, contemptus argumentum, fuit uti discimus ex Matthaei c. 10. v. 14. et Marci c. 6. v. 11. Hinc de Eugenio III. Pontifice Roman. seditione in populo ratâ, pulverem pedum in litigantes excussisse, et relictis iis, in Franciam venisse, refert Abbas S. Theodori Vitâ S. Bernardi, l. 2. c. 8. apud Car. du Fresne Glossar. quem vide etiam Notis in Cinnamum, p. 481. Sed et pulvis, in escam cedit, animalium quibusdam. Certe Pulvis Terrae, serpenti assignatur in cibum, Genes. c. 3. v. 14. Esai. c. 65. v. 25. et Mich. c. 7. v. 17. non quod vescatur solô pulvere (est enim in παμφάγοις, et carnem quoque ac herbam edit, λιχνότατος τȏυ ζώων, Aristoteles, Histor. Anim. l. 8. c. 4.) sed quia cum humi repat, non potest, quin pulverem in os cum aliis cibis simul ingerat. Ita David in luctu queritur, se comedisse cinerem, sicut panem, Psalmo 102. v. 10. quia pronus in cinere iacens pane in terram proiectô vescebatur. Talmudici tamen in Tract. de Sabbatho, Terram comedebat, ut serpens. Et Nicander, de chersydro, Theriac. v. 372. cum exsiccata prorsus illum
defecit aqua, νέμεται διψήρεας ὄγμους, aridos sulcos, inquit, depascitur. Et Phile c. 59. de serpente kquodam Indiae, qui videtur esse sepis species,
Νωδὸς γάρ ἐςτι, καὶ ψιλὸν χοῦν ἐςθίει.
Solôque vivit pulvere, estque edentulus.
Sed et eôdem cibô vesci alia putantur animalia: in quibus lumbrici ac vermes. Plautus in Casina, Act. 1. v. 39.
Post autem nisi ruri ervum tu comederis,
Aut, quasi lumbricus, terram.
Et cicindela, de qua Algiahid, Alimentum eius est pulvis, quô numquam saturatur, ideo solum, quia timet, ne deficiat terrae pulvis, atque fame pereat. Imo et scorpiones terram habere pro cibo, Bardisanesait in Eusebio, de Preaepar. l. 6. et Plin. l. 10. c. 72. etc. Quam in rem vide plura apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 4. uti de Pulvere Arithmetico et Geometrico, supra Abacista: de Pulvere in Gemmis, infra voce Puncta, et de Pulvere Pyrio iterum supra, in Bombarda: de Pulveris vero sparsione, super cadaver insepultum, in voce Gleba diximus; uti de ritu Pontificis novi a pulvere surgendi, dicemus in Sedes Porphyr. Vide quoque Lugendi ritus, Zelotypia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Pulvis — (lat.), 1) Staub; 2) Pulver, z.B. P. Algarothi, so v.w. Algarothpulver; P. dentifricĭus, Zahnpulver; P. Doveri, Doversches Pulver; P. fulminans, Knallpulver; P. marchiōnis, Markgrafenpulver; P. stomachĭcus, Magenpulver; P. strumālis, Kropfpulver; …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pulvis — Pulvis. Pulver; P. aërophorus. Brausepulver; P. aërophorus anglicus, englisches Brausepulver; P. aërophorus laxans, Seidlitzensis, abführendes Brausepulver; P. arsenicalis Cosmi, Cosmisches Pulver, s. Arsenpräparate; P. gummosus, Mischung aus 5… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pulvis — (lat.), Pulver …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Pulvis et umbra sumus. — См. Прах ты и в прах обратишься …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Cerithiopsis pulvis — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Mollusca Class: Ga …   Wikipedia

  • Angelĭcus pulvis — Angelĭcus pulvis, s. Algarothpulver …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Taracānae pulvis — (Antihydropin), s. Schaben …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Memento, quia pulvis es. — См. Прах ты и в прах обратишься …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • порошок — (pulvis) твердая лекарственная форма, состоящая из сыпучих лекарственных веществ …   Большой медицинский словарь

  • Доверов порошок — (Pulvis Dowen) весьма известное лекарство от кашля, заключающее в себе опий и рвотный корень; изобретено английским врачом Довером (1687 1741). Употребляется иногда также и при страданиях кишечника …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”